FASCES

FASCES
FASCES
apud Romanos, maiorum Magistratuum erant iusignia, quae ipsis curuli sellâ vectis, a lictoribus praeferebantur, Freinshem. in Flor. l. 1. c. 5. Erant autem fasciculi virgarum;
quibus erat obligata securis, ita ut ferrum in summo extaret. Cuius rei causas Plutarch. in Problem. ostendit, inquiens: Vel indicium id fuisse iram Magistratus non debere esse in prochvi et solutam: vel propterea sic institutum, ut solutio sascrium, quae paulatim fit, moram aliquam irae iniceret, et cunctationem; fecisseque nonnumquam, ut sententia de supplicio exigendo mutaretur. Virgas vero et secures simul ipsis esse praelatas, ut cum vitiorum alia sanabilia sint, alia insanabilia, virgis corrigerentur, quae emendari possent: securibus immedicabilia amputarentur etc. Horum originem ad Tarquinium Priscum refert Flor loco praedicto cum ait: Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde Fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetexta etc. A quo tempore lictoribus 12. cum totidem fascibus per reliquam vitam usus est; teste Dionys. l. 3. c. 84. Quo et Sil. alludit Ital. Bell. Punic. l. 8. v. 486.
Bissenos haec prima dedit praecedere fasces.
Alii Romulum Fascium auctorem apud Rom primum, ab Hetruscis hoc dignitatis insigne mutuatum esle, et numerum eorum lictorumqueve vel e numero avium, quae ipsi augurio regnum portenderant, vel a duodecim Hetruriae populis, quorum singuli communibus suffragiis creato Regi singulos lictores dederint, sumpsisse contendunt. Certe eorum inventum Vetuloniae Hetruriae urbi adscribit Sil unde Romam traducti sunt. Vide quoqueve infra Ianus. Fuisse autem bacillos ex ulno, testis est Plaut. Plin. tamen betulam arborem terribilem ait Magistratuum virgis. Hos ante Magistratum in humeris ferebant lictores: sed et praeter eos manu virgam gestabant, et ad submovendum, et ad ianuam tangendam, quories Magistratus suam aut alienam domum intraturus erat. In triumpho laurus in Fascibus; ac laureae virgae in manibus militum, et triumphantis: posterioribus tamen temproibus lauro perpetuâ Fasces donatos esse scribit Lips. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 3. Regibus exactis potestatequeve suprema duobus commissâ Consulibus, idqueve ad anni solum spatium, insignia haec dignitatis penes illos mansêre Unde alicrum e Consulibus (Tarquinium nempe Collatinum) faseibus abrogatis urbe dimissum esse, memorat Flor. supra memoratus l. 1. c. 9. Itaque substitutus Valerius Publicola, fasces ei pro contione submusit, apud Eund. paulo post, et apud Plutarch. ubi ait, αὐτὰς τε τας ῥάβδους εἰς ἐκκλησίαν παριὼν, ὑφῆκε τῷ δήμῳ καὶ κατέκλινε, Fasces ipsos in contionem progressus populo submisit inclinavitque: professus hâc cerimoniâ, sese populi Maiestatem agnoscere honoresqueve suos in eius arbitrio esse. Secures eriam idem, ut omnem populo metum terroremqueve adimeret, a fascibus sustulit, teste eodem Plutarch. De Praetorum, quibus duo lictores, secundum Censorin. de Die natali: sex vero secundum Polyb. et Plutarch. erant concessi, fascibus, iterum Flor. agit l. 3. c. 20. Capta, inquiens, de Praetoribus insignia et fasces ad Ducem (Spattacum) detulêre. Postquam Decemviti legibus scribendis Consulari potestate creati sunt, penes unum illorum Fasces itidem erant, et reliqua Consularis potestatis insignia; reliquis, quibus singuli accensi apparebant, non multum a privatis differentibus: Donec ad tyrannidem aspirantes, singuli cum singulis insignibus regiis prodiêre, praelatis cuiqueve duodecim Fascibus ac securibus, quod antea antiquatum fuerat, sicqueve effecêre, ut potestas, tertio anno postquam primum in Remp. fuisset introducta, funditus tolleretur. Vide praefatum Ioh. Rosin. l. 7. c. 19. Accedente etiam caede Siccii et iudicio Virginiae. Hinc vulgatae phrases, Fasces abrogare, Fasces submittere etc. Consule quoqueve, plua si voles, Cael. Rhodig. l. 12. c. 7. Thom. Godwyn. Anthologiae Rom. l. 3. c. 2. s. 2. et Car. Paschal. in Coronar libris, ubi de lauro, Alios. De Fascibus vero virgarum, quas pueris suis literarii Magistri intentant, dicemus aliquid infra in voce Mannae, it Sceptrum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Fasces — (IPAEng|ˈfæsiːz, a plurale tantum , from the Latin word fascis , meaning bundle [ [http://www.webster.com/cgi bin/dictionary?va=fasces Merriam Webster Online Dictionary] : fasces] ) symbolize summary power and jurisdiction, and/or strength… …   Wikipedia

  • Fasces — romano. Las fasces (o haz de lictores), palabras provenientes del latín fascis, eran una unión de 30 varas (una por cada curia de la antigua Roma) atadas de manera ritual con una cinta de cuero rojo formando un cilindro; a su alrededor había un… …   Wikipedia Español

  • Fasces — Die Fasces (lat. fascis „Bündel“, Plural fasces), Rutenbündel mit Beil, waren das Amtssymbol der höchsten Machthaber des Römischen Reiches und wurde diesen von ihren Amtsdienern (Liktoren) vorangetragen, weshalb sie auch Liktorenbündel genannt… …   Deutsch Wikipedia

  • Fasces — Bas relief d un mètre et demi de hauteur. Musée des Thermes de Dioclétien, Rome. Les faisceaux (en latin : fasces lictoriae) sont les objets portés par les …   Wikipédia en Français

  • Fasces — (lat.), bei den alten Römern das symbolische Zeichen der Amtsgewalt, bestehend in vermittelst roter Riemen zusammengehaltenen »Rutenbündeln« aus Ulmen oder Birkenholz, aus denen ein Beil hervorragte (s. Abb.). Sie dienten ursprünglich den… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • fasces — Sustantivo plural con que se designa la insignia de los cónsules romanos formada por un haz de varas con un hacha. Aunque a veces se ha usado en femenino, es voz culta que debe emplearse con el género masculino etimológico: «En sus muros pueden… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • fasces — 1590s, from L. fasces bundle of rods containing an axe with the blade projecting (pl. of fascis bundle of wood, etc.), perhaps from PIE *bhasko band, bundle (Cf. M.Ir. basc neckband, Welsh baich load, burden, O.E. bæst inner bark of the linden… …   Etymology dictionary

  • fasces — (Del lat. fasces, pl. de fascis, haz). f. pl. Insignia de los cónsules romanos, que se componía de una segur en un hacecillo de varas …   Diccionario de la lengua española

  • Fasces — Fas ces, n. pl. [L., pl. of fascis bundle; cf. fascia a band, and Gr. fa kelos a bundle.], (Rom. Antiq.) A bundle of rods, having among them an ax with the blade projecting, borne before the Roman magistrates as a badge of their authority. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Fasces — (röm. Ant.), Bündel von Stäben aus Ulmen od. Birkenholz, aus deren Mitte ein Beil (Securis) hervorragte, als Zeichen der Herrschergewalt, insbesondere. des Rathes über Leibes u. Lebensstrafe. Die F. kamen in der ältesten Zeit aus Etrurien nach… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”